- ORIENTEM (ad)
- ad ORIENTEMGraece κατ᾿ ἀνατολὰς, sacra sua peragentes Levitas Chorosque cantantium, in Templi Salomonici Encaeniis, stetisse, legitur in Clementinis Apostolorum Constitutionibus, ex 2. Paral. c. 5. v. 12. ut usus in Orientem precandi Christianis etiam ex Hebraeorum exemplo derivetur. Sed norum, Templi Hierosolymitani eiusmodi fuisse positionem, ut introitus eius a parte haberetur Orientali, nullâ in Occidentali portâ admissâ: qui situs etiam erat introitus Tabernaculi Foederis, Numer. c. 3. v. 38. parilemque fuisse Templi, testatur etiam Iosephus Archaeolog. l. 8. c. 2. et aristeas l. de LXXII. Interpp. Patres Christiani, Hieronym. ad Ezech. c. 8. Titulus Talmudicus Middoth, et ad illum Magistri, praeter scriptores ex professo illud delineantes, Adrichomium, Riberam, Villalpandum; Scripturam tandem ipsam Ezech. Ibid. v. 16. et c. 11. v. 1. adeo ut ingredientes in Occidentem sic versi preces ac sacra peragerent. Nec e loco Paralipom. cit. necessario colligitur, facies suas versus Orientem habuisse Levitas Cantoresque positas. Sacer enim textus saltem innuit, eos stetisse in Oriente ad Altare, seu ad Orientalem (ut Vulgata) plagam Altaris; unde nihil aliud elicitur, quam coram Altari eos stetisse, tergisque obversis Orienti ministerium suum peregisse, quod planissime positionem eorum ad Orientem negat, contrarium asserens, ut et Baronius advertit Tom. I. Annal. ad ann. 58. §. 105. Nec melius nonnulli ex eo, quod Pontifici M. in magno illo Expiationum Sacrificio, Levit. c. 16. v. 14. spargendus erat iuvenci sanguis, coram Propitiatorio, Gap desc: Hebrew, κατ᾿ ἀνατολὰς, ad Orientem, exsculpere conantur exemplum singulare Sacra versus Orientem peragendi; cum haud aliud inde deduci possit, quam quod Pontifex ad orientem Propitiatorii, facie in Occidentem, ut reliqui, versâ, munus illus spargendi praestaret. Et hanc Templi positionem, tam ante eiusdem excidium, quam post, Synagogae et Proseuchae Iudaeorum, imitatae sunt. Hinc, postquam tradidit Maimonides alicubi ex more suis avito, ut et Magistrorum alii, ubicumque fuerit Israelitarum numerus denarius, eos oportere Proseucham sibi qualemeumque ad orandum aedificare; etiam in Urbe qualibet, quotiessui essent iuris, cogendos esse etiam invitos, ad aedificandam Synagogam, et Librum Legis, Prophetarum ac Hagiographorum sibi comparandum; et Synagogae structuram esse debere, in loco Urbis editiore: Subdit, Neque fieri debent ostia Synagogae alibi atque in Orientem; iuxta quod dicitur (Numer. c. 3. v. 38.) et qui castrametatur ante Tabernaculum, Orientem versus, ante Tabernaculum Foederis ad Ortum. Scilicet ex illo Tabernaculi, situm hunc in Templum propagatum, etiam in Synagogas ubicumque locorum derivandum, voluêre Veteres. Cum vero adicit, Et consiruendum est sacellum, in quo ponant Librum Legis. Sacellum autem hoc sic exstrui debet, ut situm habeat, ad plagam illam, in quam precari mos est Urbis illius: plagam, in quam orandum, aliam fuisse atque aliam, ex avita traditione, docet, vide infra, in voce Respectus Templi. Uti ergo Templi Hierosolymitani situs ex plaga illa versus quam generatim precandum erat, Occidentem videl. pendebat: Simillter apud Gentiles in plaga Mundi designanda, in quam patesceret Templum, suisque aris ac simulacris, recta introeuntibus, obversi cultum praestarent, ad modum erant solliciti: qui tamen usus varius fuit. Admittitur autem plerumque, Gentiles in genere Orientem inter precandum, adeoque fores Templorum eorum, eandem in plagam, a vetustissimis etiam saeculis spectâsse. Ut e Sacris non afferam, quae huc faciunt, alibi monenda; etiam Vitruvius Architect. l. 4. c. 5. qui sub Augusto floruit, veluti pronotissima sui temporis et vetusta, de aedibus Sacris constituendis, secundum regiones et mundi plagas, disciplina tradit, eas ita constituendas esse, ut, si nulla alia ratio impediret, liberaque fuerit potestas, Aedis signum seu Numinis simulacrum, quod erat in cella collocatum, spectaret ad vespertinam caeli regionem, ut qui adirent ad aram immolantes, aut sacrificia facientes spectarent ad partem caeli Orientis, ipsaque simulacra viderent exorientia contueri supplicantes et sacrificantes; quod aras omnes Deorum necesse esse videatur, ad Orientem spectare. Hinc de Latino Turnoque Regibus, Aenea et Ascanio sacrificantibus et precaturis, Virg. Aen. l. 12. v. 172.Illi ad surgentem conversi lumina solem,Dant fruges manibus salsas et tempora ferroSumma notant pecudum, paterisque altaria libant.Ubi Servius, Non utique nunc Solem surgentem dixit. Iam dudum enim dies erat. Sed disciplinam ceremoniarum sequutus est, ut Orientem spectare diceret eum, qui esset precaturus. Ad quem modum etiam oraturus ante Aeneas, l. 8. Aen. v. 68.Surgit et aetherii spectans orientia SolisLumina, rite cavis undam de flumine palmisSustulit, ac tales effudit ad aethera voces;Nymphae, Laurentes Nymphae.Clemens item Alexandr. loc. cit. rituum Gentilium scientissimus, de Christianis precationibus in Orientem fieri solitis, veluti more hominum antiquissimo rite fundatis, Ο῞θεν, inquit, καὶ τὰ παλαιότατα τῶ ἱερῶν πρὸς δύσιν ἔβλεπεν, ἵνα οἱ ἀπαντιπρόσωποι τῶ ἀγαλμάτων ἱςτάμενοι, πρὸς ἀνατολὴν τρέπεςθαι διδάσκωνται, Unde etiam Templorum antiquissima respiciebant ad Occidentem, ut qui vultu stant ad simulacra converso, doceantur verti ad Orientem etc. Quod vero Lucianus Syrus, de aedibus Orientem prospicientibus locutus, l. περὶ τοῦ οἴκου, Καθ᾿ ἃ, inquit, καὶ τὰ ἱερὰ βλἐποντα ἐποίουν οἱ παλαιοὶ, Iuxta quod etium templa aspicere fecêre Veteres qui etiam Templorum haud paucorum origines ac positionem ex inspectione se didicisse fusius tradit, l. de Dea Syra: ea de re dictum supra, in voce ad Occidentem. Idem interim Templum Priapi accuratius describens, vestibula Templi, εἰς αἴνεμον Βορέαν, versus ventum Boream, directa fuisse, narrat; ipsum autem Templum Orientem Solem prospexisse, addit. Vide quoque Isidor. Origin. l. 15. c. 4. ubi de positione Templorum loquitur, Oram Aequinsctialem spectante, velut in perpetuo apud Veteres usu; et ex recentioribus Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 12. c. 1. et 2. Baronium Tom. I. ann. 58. §. 105. Villalpandum ad Ezech. c. 8. v. 16. Alios. Christianos certe quod attinet, imbibisse illos a temporibus maxime primitivis morem ad Orientem adorandi, adeoque ad eandem plagam Oratoria sua aedificandi, palam fit ex Patribus, Constantinum etiam Imperatorem longe antevertentibus; Sed hac de re vide hîc passim, peculiarem inprimis rationem Gentilium versus Orientem precandi, supra voce Decanus; et plura apud Ioann. Seldenum de Synedriis veter. Hebraeorum l. 3. c. 16. §. 1. 2. 3. etc. Sed et in sepulchris mortui apud Graecos versus Orientem condebantur, teste Scholiaste Thucydidis, ubi ait moris iis fuisse, ἐπ᾿ ἀνατολὰς ποιεῖν ὁρᾷν τοὺς νεκροὺς. Vide quoque Digenem Laertium Solone. At insepulto hominis cadaveri terram inici, et in sepulchro occasum versus condi, Lex voluit, Ο῝ς ἂν ἀτάφῳ περιτύχη σώματι ἀνθρώπου πάντως ἐπιβάλλειν αὐτῷ γῆν, θάπτειν δὲ πρὸς δυσμὰς βλέποντας, memorata Aeliano Var. l. 5. c. 14. qui idem l. 7. c. 19. Megarenses ad Orientem, Athenienses ad Occasum suos respicere voluisse, ait: antiquitus videl. more postmodum variatô, ut ex praefatis Auctoribus liquet etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.